Epistola I ad Corinthos*

Caput 5: Versus 1

Omnino auditur.Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhaerentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.
(* Traductions européennes)